monumenta.ch > Hieronymus > ad Romanos, 5 > Psalmi, 54 > 36 > ad Corinthios I, 15 > sectio 12 > sectio > 21 > 34 > 45 > Ioannes, 20 > Lucas, 7 > ad Romanos, 5 > 8
    >>> IX

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT VIII

1 (Vers. 2.) Et quievit aqua, et revelati sunt fontes abyssi, et cataractae coeli. Pro revelatis fontibus, clausos et obturatos, omnes interpretes transtulerunt. Et pro eo quod sequitur: cessavit aqua super terram, et reliqua, scriptum est, et reversae sunt aquae de terra, euntes et redeuntes [Eccles. I, 7]. Nota secundum Ecclesiasten, quod omnes aquae atque torrentes, per occultas venas ad matricem abyssum [Al. abyssi.] revertantur.
2 (Vers. 6.) Post quadraginta dies aperuit Noe ostium arcae quod fecit, et emisit corvum, et egressus non rediit ad eum, donec siccarentur aquae de terra. Pro ostio, fenestra scripta est in Hebraeo. Et de corvo aliter dicitur: Emisit corvum et egressus est, exiens et revertens [Exiens et revertens. Falso in antea editis libris legebatur particula negativa et non revertens. Consule hunc locum in Notis nostris ad Divinam Bibliothecam Hieronymi, sive tom. I editionis nostrae. MARTIAN.] donec siccarentur aquae de terra.
Hieronymus HOME

bsb4610.81